DEXTRA

DEXTRA
DEXTRA
fidei symbolum: Certe in toto pene orbe ἐθος ἐπὶ πίςτει καὶ ςυνθήκαις βεβαίαις τὰς δεξιὰς διδόναι ἀλλήλοις, Schol. in Aristoph. Nub.
Inprimus apud Persas, quibus omni iuramento fides dextrâ data fuit Sanctior. Diod. l. 16. Quos imitatus Alexander, apud Curt. l. 6. c. 20. An vero Reges praesentibus, quibus fidem suam obstrictum ibant, dextram dextra iungerent, an verius Dextrae simulacrum donarent, sie in eum usum more gentis fabrefactum, non adeo liguer. Iunxisse dextras dextris, cogitur ex Iosepho, ubi de Artabano. Quomodo v. absentibus dextram dabant? num per eos, qui ad eam accipiendam miss? Stabilite hoc videtur Xenoph. Cyopoed. l. 6. δὸς δεξιὰν, ἵνα φέρωμεν καὶ τοῖς ἄλλοις ταῦτα, ἅπερ ἂν αὐτοὶ λάβωμεν, παρὰ ςοῦ. Et Polyaen. l. 7. Δεξιὰν αὐτοῖς ἔπεμψε νόμῳ περςικῷ. Utroque vero clarius Iustin. l. 11. c. 15. In quam rem unicum pignus fidei Regiae dextram se ferendam Alexandro dare. Vide Gebhard. Not. ad C. Nepot. in Datame c. 10. et Barth. Adversar. l. 52. c. 14. et de phrasibus, Renovare dextras, Tac. Ann. l. 2. c. 58. mittere dextras, Hist. l. 1. c. 54. Proin illam Gentiles Deae Fidei consecrarunt; quemadmodum iidem caput Iovi, Neptuno pectus, frontem Genio, supercilia Iunoni, oculos Cupidini, aurem Memoriae, locum retro aurem dextram Nemesi, dorsum et posticas partes Plutoni, renes et inguina Veneri, pedes Mercurio, genua Misericordiae, talos plantasqueve pedum Tethidi, digitos Minervae, os Suadae etc. deferre soliti sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. Proprie tamen, non in vola manus, sed in iunctura, Fidei fuisse sedem, Eustat. docet. Unde fallere Dextram, pro fallere fidem, apud Virgil. Aeneid. l. 6. v. 612.
Quiqueve ob adulterium caesi: quiqueve arma sequuti
Impia, nec veriti dominorum fallere dextras:
In quae verba Serv. Quid est, quaerit, fallere dextras Dominorum, quam fidem dominis promissam fallere? Nam dextra olim fidei consecrata fuit: unde iungere dextram, et dextrae dextram committere, apud Poetas saepe reperies, pro pacisci et foedus ferire. Ovid. Ep. 2. v. 31.
Iura vides, ubi nunc? commissaque dextera dextrae?
Virg. l. 1. Aeneid. v. 412.
------ ------ ------ Cur dextrae iungere dextram
Non datur,
Ait: Maiorum haec fuit salutatio: cuius rei τὸ ἄτιον, i. e. causam, Varro, Callimachum secutus, exposuit: asserens, omnem eorum honorem dexterarum constitisse virtute: ob quam rem hâc se vener abantur corprois parte. Eandem osculari, in honore alicui habendo, antiquissimus mos fuit. Vide Muret. l. 10. Var. lect. c. 1. Lips. Electorum l. 2. c. 9. et Giphan. in Schol. ad Odyss. π. Docet autem Plin. l. 11. c. 45. Sicut Dextra osculis aversa appetitur in fide porrigitur, i. e. partem eius exteriorem: quod tantum de manus alienae osculo capiendum. Nam propriae pars adversa, sive interior, adorati, h. e. ori admoveri solebat. Reges imprimis, Principesque, praecipue vero Tyrannos, hoc modo venerabantur subditi: Eum enim honorem solis potentioribus, tamquam demissionis notam et proprie fere Dominis a servis delatum constat. Nec falluntur, inquit, Laurent. ad Phaedr. qui a Candidatis Magistratuum istud natum autumant, quos etiam manus potentiorum, eorumque, quorum captabant gratiam, frequentius prensasse costat. Memrnit moris Suet. in Caligula c. 56. ubi Imperatorem chaereae agenti gratias osculandam manum offerre, formatam commotamque in obscenum modum, scribit. in Domit. c. 12. Idem prodidit, Domitianum Cenidi, patris concubinae ex Istria reversae osculumque ut assueverat, offerenti, manum (aversam scilicet) praebunisse; Porro Dextram supplices, quemadmodum mentum quoque et genua, tetigêre antiquitus: unde potius ad sequentia saecula ritum deduxero. Docer enim Eustath. in Il. a. v. 427. qui incipit,
Ακί μιν γουνάςομαι,
Et eius genua prehendam,
i. e. ei supplicabo: Tria fuisse hominis membra, quae a supplicibus contingi fuerint solita; Caput, seu mentum, διὰ τὸ ἡγεμονικὸν, Dextram, διὰ τὸ πρακτικὸν, et Genua, διὰ τὸ βαδιςτικὸν. Interim omnem illum supplicantium gestum, verbo γουνάζεςθαι, expressum fuisse, quoniam licet forte ii, quibus supplicabatur, caput averterent, et Dextram occultarent, unde Eurip. Ορῶ ςε δεξιάν κρύπτοντα, καὶ πρόςωπον ἔμπαλιν ςτρέφοντα, ὡς μήςου προςθίγω γινειάδος, tamen ultima anchora supplicibus restabat: genua nempe, quae quo minus tangerentur, impediri vix potuit etc. Neque vero dextram solum manum, sed et dextrum pedem, et dextram genam Impp. CP. Proceres certo anni tempore osculari consuevisse,
dicemus infra, ubi de ritu Pedes lavandi. Et dextrum latus plerumque honestius, et auspicatius habirum. Unde occursum, aut conversationem male ominosorum hominum, flexo in dextrum corpore, declinasse Vett. tradit Lucian. et pocula quoque in dextrum latus circumdari solita, habet Critias apud Athen. l. 10. unis Spartanis exceptis, qui ad laevam solebant κύαθον κυκλοῦν, potionum tela in circulum dirigere, vide quoque infra ubi de Sternutatione. etc. Ita ergo Dextra magno fuit in pretio, unde apud Graecos Δεξιοὶ οἱ ἀγαθοὶ, et δεξιοῦςθαι τὸ φοιλοφρονεῖςθαι: Imo Telemachus ab Antinoo Dextr am suam per ludum tangi non sustinuit, illam non sine stomacho retrahens, quoniam non decebat τὸ τίμιον παίζεςθαι, uti loguitur Commentator laudatus in Odyss. ubi plura in hanc rem egregia. Ut de ornatu dextrae aliquid addam: Hac manu Annulos olim gestatos, evidenter Ierem. ostendit, cum c. 22. v. 24. Deum sic introducit loquentem: Etiamsi esset Conia, filius Ioacim Regis Iudae, annulus signatorius in manu dextra mea, inde evellam eum. Sirach. quoque c. 49. v. 13. Quomodo amplificemus Sorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextra manu israel Ita apud Hebraeos apud Romanos vero, ante gemmarum usum (si Atteio Capitoni apud Macrob. l. 7. fides habenda est) cum sculptura adhuc annuli materiae imprimebatur, sive ex ferro foret, sive ex auro, gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu: donec, postquam gemmae etiam addi coepêrunt, sinissra potissimum manus huic gestamini destinata est. Interim et tum homines supra modum molles ac luxuriae dediti, etiam dextram in subsidium vocasse leguntur, si fors sinistra ferendo oneri non esset: id quod subinddicare vidertur Lucian. Navig. apud quem cum Timolaus multos sibi annulos optasset, quaerit ex ipso Lycin. Cur tandem non unus annulus omnia tibi ista (quae petebat) potest, sed tam multis revinctus sinistrâ gravata per singulos digitos? Imo vero excedit numerus et necesse etiam erit dexteram ferendo oneri succedere. Vide Ioh. Kirchm. de Annulis c. 4. Ideo autem hoc onere, sequioriaevo, Dextra levata est, quod sinistrâ magis occupata sicqueve officium eiis non solum annulorum gestatione impediri, sed et ipsi annuli crebro motu facile potuissent laedi. Idem ibid. Vide quoque ubi de Annulis et sinistra. De alio vide dextrae ormatu, infra in voce Dextrocherium: uti de more honestiorum inter Graecos pallium sic gestandi ut sola dextra ad pectus extaret, ubi de Pallio: de eadem exserta protesaqueve in variis actibus, ubi de Pedestribus statuis etc. Contrâ dextra nonnumquam inusti servi
fugitivi, vide infra Inscripti; et dextrarum abscissione, monetam adulterantes puniti leguntur apud Matth. Paris. A. C. 1125. quo de poenae genere vide Car. du Fresne Not. ad Alexiad. Annae Commenae, et infra in voce Manus etc. uti de verbo medii aevi Adextrare, hinc orto, supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • dextră — déxtră adj. f., pl. déxtre Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  DÉXTRĂ I. adj. (despre o cochilie univalvă) răsucit de la stânga spre dreapta. II. s. f. (herald.) partea dreaptă a unui blazon, a unui scut. (< fr. dextre …   Dicționar Român

  • dextra — see COLICA DEXTRA …   Medical dictionary

  • dextra — DÉXTRA s.f. (Herald.) Partea dreaptă a unui blazon, a unui scut. [< fr. dextre, cf. lat. dextra – dreaptă]. Trimis de LauraGellner, 04.07.2008. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • dextra — |eis| s. f. Mão direita. = DESTRA ≠ CANHOTA, SESTRA, SINISTRA   ‣ Etimologia: latim dextra, ae, mãe direita …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Dextra — (lat.), die Rechte (Hand); daher Dextral, zur Rechten, rechts; Dextration, das Umdrehen von der Rechten zur Linken …   Pierer's Universal-Lexikon

  • dextra — dešinioji statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. dextra ryšiai: platesnis terminas – poraktinė arterija …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • dextra — dešinysis statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. dextra ryšiai: platesnis terminas – spiralinis …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Dextra Quotskuyva — (born September 7, 1928) is a Native American potter and artist. She is the great granddaughter of the Tewa potter Nampeyo (1860–1942) of Hano who revived Sikyátki style pottery on Hopi First Mesa. She was born to Rachel and Emerson Namingha in… …   Wikipedia

  • Dextra Bank & Trust Company Limited v Bank of Jamaica — [2002] UKPC 50 is a recent and important case in unjust enrichment in the Privy Council. Facts Dextra drew a cheque for $2,999,000 from its bankers to lend to the Bank of Jamaica. Its agents told Dextra the money was for a loan. The Bank of… …   Wikipedia

  • Dextra Manufacturing — Type Société anonyme Industry Manufacturing and distribution of construction products Headquarters Bangkok, Thailand Key people Jean Marie Pithon (CEO), Hervé Lemoine (Managing Director) …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”